Declaración sobre el culto público de algunos santos y beatos por costumbre inmemorial (latín)
Self Balancing Scooter
Self Balancing Scooter Sale
S. CONGREGATIO RITUUM
DECLARATIO
DE SANCTIS VEL BEATIS ALICUBI PUBLICO CULTU HONORATIS, ABSQUE CERTO S. SEDIS DECRETO VEL INDULTO.
In Kalendariis perpetuis et Propriis quae, iuxta novissimas Rubricas ad normam Bullae Divino afflatu et Motu Proprio Abhinc duos annos Ssmi Dni nostri Pii Papae X, et S. R. C. Decreta 12 decembris 1912 et 28 octobris 1913 reformata, ipsius sacrae Congregationis revisioni et approbationi subiiciuntur, aliquando' Sancti vel Beati notantur qui neque in Romano Martyrologio descripti sunt, neque publico cultu a sancta Sede certe decreto vel confirmato potiuntur, prouti speciatim praescribitur per generale Decretum n. 3926 diei 19 iulii 1896 ad 1 et 2.
Quum tamen eiusmodi Sancti vel Beati nuncupati in locis particularibus ex immemorabili consuetudine publico ac religioso cultu honorantur cum Officio et Missa; atque, hac de causa, in memoratis Kalendariis et Propriis a Rmis Ordinariis inscribantur, sacra Rituum Congregatio, de mandato eiusdem Ssmi Domini nostri declarat ex hac inscriptione nullo pacto fas esse arguere ipsos Sanctos vel Beatos nuncupatos beatificationem formalem vel aequipollentem obtinuisse, eorumque cultum, prouti de casu excepto a Decretis sa. me. Urbani Papae VIII, et recentioribus S. R. C. decretis seu declarationibus dd. 11 novembris 1912 et 31 ianuarii 1913, recognitum et confirmatum fuisse, sed tantum concludere licet horum Sanctorum vel Beatorum cultum manere in statu suae possessionis, ac proinde neque augeri neque extendi posse inconsulta S. Sede. Demum hortantur Rmi Ordinarii ut memorati Sancti vel Beati in suis Kalendariis et Propriis particularibus aliquo signo seu asterisco distinguantur ab aliis Sanctis vel Beatis in Martyrologio Romano descriptis vel rite canonizatis aut beatificatis, uti laudabiliter fit in aliquibus locis. Contrariis non obstantibus quibuscunque, etiam speciali mentione dignis.
Die 28 aprilis 1914.
Fr. S. CARD. MARTINELLI, Praefectus.
f Petrus La Fontaine, Ep. Chrysl, Secretarius.
--------------------------------------------
Fuente: Acta Apostolicae Sedis 06 (1914), pp. 235-236
Tags: Congregación para las Causas de los Santos, Santos